monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 174

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 174
---XXII. TAU. Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine; secundum eloquium tuum da mihi intellectum. Ad vicesimam secundam litteram, Domino iuvante, perventum est, in qua sanctorum chorus quantum ad finem psalmi vicinus est, tanto se Christo desiderat proximari. Totum enim pertinet ad adventum Domini Salvatoris, quem fidelium devotio ineffabili desiderio sustinebat, ut ovem perditam revocare pietatis suae munere dignaretur. Nam cum petit orationem suam conspectui dominico propinquare, multum longe peccatorum praesentiam ab eodem esse monstravit: quoniam illi nulla fiunt proxima, nisi quae purissima fuerint sanctitate purgata. Sequitur, secundum eloquium tuum da mihi intellectum. Petit itaque ut secundum eloquium Domini sapiat, ne per humanam prudentiam vanitate submergat: studiosius se purgans a vitiis, quanto iam fruebatur vicinitate virtutis. Non enim intellectum mundanum petiit, sed intellectum secundum eloquium Dei, qui proficit semper ad vitam, cuius est vera cognitio et aeterna sapientia. Est autem et intellectus huius saeculi, ut quorumdam labor infructuosus inanisque disputatio; scrutantur enim cursus astrorum, vitas hominum in potestate siderum collocantes. Quod si admitti liceat aut doceri, ad Creatoris potentiam non erit recursus, ad quem omnis sensus confugiens noscitur esse perfectus.