monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 173

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 173
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine. Superioribus versibus singillatim posuit mandata et testimonia: hic litteram concludens, utrumque coniunxit, ut utraque simul custodita cognosceres. Dicit ergo servasse se quidem mandata et testimonia; sed cur ea potuerit custodire, subter adiunxit, scilicet quia omnes vias ipsius Dominus dignatus est intendere, ut non suis viribus, sed divinae potentiae suum posse deputaret. Fuissent enim caeca nocte confusae, nisi eas verum lumen dignaretur aspicere. Sed haec beatorum omnino vox est, ut ante Solem perpetuum atque lumen aeternum vias suas esse fateantur. Negat enim errorem praevalere potuisse, qui se respicere luminis profitetur Auctorem. Abscondebat enim post culpam Adam viam suam, abscondebat Eva, abscondebat Cain necem fratris; nec quisquam eorum poterat dicere: Omnes viae meae in conspectu tuo, Domine, qui se noverant cognitos interire.