monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 172

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 172
Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivit, ad tolerantiam martyrii pertinet, ne amittere videretur quod eius religio continebat. Dilexit vero, ad charitatem tormentis omnibus fortiorem, quae flammas vincit, gladios superat, et coelesti virtute cuncta transcendit. Sed ipsa dilectio non utcunque peragenda est, sed vehementer, quod totius animi nisibus explicatur; ut nec tempore se aliquo subducat, nec animi torpore lentescat. Sic enim ad illud pervenit, quod ait Apostolus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex .