monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 171

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 171
Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. Versus iste tali ordine et antiquis fidelibus convenit et modernis, si utrumque adventum Domini velimus accipere. Pertinet enim ad antiquos fideles, si ab illis exspectatum intelligas Incarnationis adventum. Convenit autem ad sanctos, qui credere coeperunt post evangelicam iussionem, cum adhuc futuri iudicii praestolantur adventum. Quia neque illi mandata Domini diligere potuerunt, nisi desiderassent plenitudinem mandatorum; nec isti mandata amare possent, nisi adventum Domini Salvatoris timore castissimo sustinerent. Salutare quippe Domini est salus Gentibus attributa, quae per angelum praedicta est ad Ioseph, quam Simeon in pace remittendus agnovit.