monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 170

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 170
Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum. Cum sit Deus imperturbata puritate tranquillus, necesse est ut diligentibus legem eius pacis gaudia concedantur. Sed pax multa, mentis puritas et fidei copia debet intelligi, quae contra vitia decenter opponimus. Caeterum tribulationibus et periculis in hoc mundo subiacet, qui se Domini famulum esse profitetur. Nam et apostolis qui erant diversa persecutione lacerandi, dicit Dominus: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis ; ut indubitanter appareat famulos Domini tranquilla semper mente frui, quamvis videantur diversis corporum afflictionibus ingravari. Sequitur: Et non est illis scandalum, utique, quoniam qui vere diligit legem Domini, non in ea patitur scandalum, id est aliquid sinistrum; sicut Iudaei, de quibus scriptum est: Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitia . Scandalum est enim mens offensa aliud sentiens quam monetur, quod a diligentibus legem Domini probatur alienum. Totum enim in ipsa debemus diligere, quidquid noscitur continere; alioquin non amat legem, qui in ea offenditur pro parte vel minima. Sed orandum est, ut Domini misericordia possit intelligi, quod non permittit nostra imbecillitas intueri. Scandalum enim illic pati, hoc est ab electis Domini segregari; sicut omnibus contingit haereticis, qui se ab unitate sanctae Ecclesiae vitio pravitatis abscidunt.