monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 19 > sectio 62 > sectio 169

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 169
Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae. Si ad litteram hunc numerum velimus advertere, septem illas significat vices quibus se monachorum pia devotio consolatur, id est matutinis, tertia, sexta, nona, lucernaria, completoriis, nocturnis. Hoc et sancti Ambrosii hymnus in sextae horae decantatione testatur. Si vero spiritualiter intendas, continuationem magis dictam sapienter advertis, ut est illud: Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo . Sic est etiam hebdomas, quae in hoc semper numero revoluta, longissimum nobis tempus extendit, dum hoc numero clauditur quidquid in mundi istius aetate versatur. Nam et ibi pro infinito ponitur, ubi ait: Septies cadit iustus, et resurgit ; non enim iusto definitus est cadendi numerus: sed hoc est necessarium quotiescunque ceciderit ut resurgat. Tale est et illud, redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; hoc est multipliciter. Et apud Moysen: Omnis qui occiderit Cain septuplum punietur , id est multipliciter; et his similia. Verum ut has laudes continuas debeas intelligere, subter adiunxit: Super iudicia iustitiae tuae: quia parcit videlicet supplicanti; et sic humilibus pius est, ut non solum culpas dimittat, sed etiam eis aeterna praemia largiatur.