monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 168

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 168
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Mente condendum est quod amorem bonorum malarum rerum odio comprobavit: quoniam animus noster, si iniquitatem recipere voluerit, nequaquam se legi dominicae sub integritate coniungit, sicut in Evangelio dicit: Nemo potest duobus dominis servire . Ille autem verus amor est, qui veritatis affectum sic rigida deliberatione custodit, ut omnino exsecretur quod ei potest esse contrarium. Quapropter non hominem iniquum, sed iniquitatem se dicit odisse, quod fas est, atque eam sic abominatum fuisse, ut a se longe redderet alienam; quatenus legem Domini perfecta voluntate diligeret. Quod argumentum ex contraria rerum diversitate colligitur. Lex autem Domini est (sicut saepe dictum est) quae sub aenigmatibus agebatur, ut sex annis puer serviret Hebraeus, agnus immolaretur anniculus, et his similia, quae ad Novi Testamenti possunt significantiam pertinere; quae merito se dilexisse commemorat, ne quis ea sub neglectu aliquo crederet audienda.