monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 167

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 167
Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. Comparatio est facta bellantium, qui et hostem se vicisse gaudent, et exuvias multas invenisse gratulantur. Sed consideremus ille animus pius qua ratione viris se comparasse videatur immanibus. Martyres enim, quamvis humili sorte morerentur, inveniebant spolia multa, quando et praemia divina recipiebant, et ipsos quoque persecutores suos conversos Domini miseratione gaudebant; ut ipsi magis fierent spolium, qui vitas ademerant innocentium. Et ideo laetari se dicit in eloquiis Domini, id est in admonitionibus factis, sicut victor qui occisorum praedam rapere nimia cupiditate festinat Ista enim similitudo ad laetitiam triumphantium trahitur, non aviditati effusi sanguinis comparatur. Positum est enim hoc frequenter in litteris sacris ad significationes aliquas exprimendas. Spoliavit quippe Aegyptios populus Hebraeorum, cum de longa servitute Domino praestante liberatus est. Spolia tuli David, superbiam Goliae malitiamque prosternens. Triumphavit ipse Dominus de diabolo, quando alligata fortitudine ipsius vasa mortis eripuit, quae transtulit ad salutem. Ipse denique populus Christianus laetatus est, tanquam qui invenit spolia multa super eloquia Domini, quae Iudaeis non credentibus ad compendium propriae salutis eripuit.