monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 166

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 166
---XXI. SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. Vicesimam primam litteram sanctorum coetus ingreditur, in qua persecutiones saevientium charitate Domini sibi dicit esse gratissimas. Septies se quoque in die laudes Domino dixisse commemorat, cui etiam vias suas notas esse profitetur. Principes, hic quoque persecutores debemus accipere, qui cruentas Christianorum insecutiones regnantium auctoritate fecerunt, sicut praedictum est: Tradent vos in synagogis suis, et flagellabunt vos, et ante reges et praesides stabitis propter me, in testimonium illis et gentibus . Sic enim et diabolum principem dicimus, qui sibi primatum in sceleribus vindicavit. Gratis, quia nullum vexat religio Christiana, sed magis praecepto dominico pro omnibus orat, qui eam nituntur incompetenter affligere; scriptum est enim: Orate pro inimicis vestris, benefacite iis qui oderunt vos . Gratis revera insecutionem patiebantur a principibus, quando nec contemni, nec eis subtrahi tributa praecepta sunt. Dicit enim, Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote, non est enim potestas nisi a Deo . Et in Evangelio de tributo interrogatus Dominus dixit: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt; et Deo quae Dei sunt . Tributum quoque de ore piscis pro se et Petro ipse persolvit ; ut cunctis indubitanter appareat gratis in illos impudentissimam persecutionem factam, qui se conversatione innoxia tractare maluerunt. Sed non timendo talia, Domini se subiunxit formidasse mandata; nam cum illi temporale minarentur exitium, iste aeternum pavescebat interitum: ne absolutus humana sententia, incurreret aeterna iudicia. Illa enim verba formidabat, quae Dominus in Evangelio dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam .