monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 165

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 165
Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. Principium verborum tuorum, significare mihi videtur initium Scripturarum divinarum. Et quid est aliud nisi inchoatio Genesis, quae dicit: In principio fecit Deus coelum et terram ? ubi tamen omnia inclusa ac significata noscuntur; nam quae sunt coelestia coelo continentur: terrena vero creata per terrae significationem debemus accipere. Sic illud principium verborum totius veritatis probatur esse perfectio. Veritas enim a principio vera loquitur, et verba sua usque ad finem veritatis adducit. De his enim scriptum est: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt . Quidquid enim ex illo veritatis fonte descenderit, incommutabili virtute consistit. Nam sicut dictum est: Initium sapientiae timor Domini , ita et hic locutionis ordo formatus est: Principium verborum tuorum veritas. Et quoniam tetigerat quod in principio gestum est, sequitur et illud quod post mundi istius finem constat esse faciendum, quando iudicia Domini in aeterno saeculo permanebunt. Dicit enim iustis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Impiis autem dicturus est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Quae iudicia iustitiae ipsius erunt sine dubitatione perpetua, quando sententiam eius nec tempus aliquod mutabit, nec res ulla subvertet. Sic in uno versu, et initia nostrae fidei, et adhuc ventura conclusit.