monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 164

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 164
Vide quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Intende quemadmodum utrasque causas ornaverit similitudo verborum. Superiore versu dixit: Vidi non servantes pactum, et tabescebam; nunc dicit: Vide quia mandata tua dilexi; ut ideo mereatur a Domino conspici, quia ille inimicos eius zelo pietatis intendit. Sed postquam persecutorum saevitiam illataque supplicia memoravit, venit ad charitatem quae cuncta commendat. Nam si non diligens mandata Domini talia pateretur, non erat felix corona, sed vitiosa iactantia, sicut dicit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest . Nam legi Dominicae quodammodo videtur ingratus, si quis tormenta martyrii cum murmuratione pertulerit: sed debet hoc ipsum diligere, per quod se credit ad aeterna gaudia pervenire. Dominus enim animorum qualitates gratius respicit, quam cruciatum carnalis passionis intendit; sicut et eleemosynas illas habet gratas, quae sub animi hilaritate praestantur. Merito ergo vivificandum se petebat a Domino, qui vitam saeculi pro vera religione contempserat.