monumenta.ch > Hieronymus > csg46.225 > sectio 163

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 163
Vidi non servantes pactum, et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. Pactum est inter dissidentes affectu gratiae definita conditio; a pace dictum, quasi pacis actum. Unde merito utriusque legis constitutum pactum vocatur, quod genus humanum a divina gratia segregatum in pacem Domini concordiamque revocavit. Quapropter pactum Domini est, ut quicunque persecutiones superaverit, gloriosa debeat electione coronari. Hoc illi minime servaverunt, qui fragili remissione conversi, in persecutorum suorum gaudia corruerunt. Quod cohors sancta respiciens, affligebatur se fidei socios perdidisse. Et ut nimietatem doloris ostenderet, tabescebam, dixit, quod solet longa aegritudine fatigatis corporibus evenire. Sed unde tabescebat ostendit: quia praevaricator nequaquam Domini eloquia custodivit. Eloquia autem sunt Domini, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Sive illud pactum dicit Veteris Testamenti, quando populus Hebraeus audiens verba Domini dixit: Omnia quaecunque locutus est Dominus, et audiemus, et faciemus . Sed ubi deos alienos adoravit, foedissimaque se daemonum cultura maculavit, pactum illud primae promissionis detestabili oblivione dereliquit. Quod necesse fuit sanctis viris usque ad tabem dolere corpoream, qui cives suos ac parentes eloquia Domini neglexisse cernebant, traditosque in reprobum sensum piissimo dolore luxerunt.