monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 162

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 162
Multi qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. Exaggeratur nimis saevae persecutionis iniuria, quando unus se passum dicit, quod multi detestabiles intulerunt. Inde et numerosa palma venit Ecclesiae, inde martyrum sanguis toto orbe sacratus est: quia furor saevientium non est in innocentium persecutione laetatus. Electorum numerus crevit, quantum se tyrannorum ira succendit. Verum inter haec omnia nullatenus se a testimoniis Domini declinasse testatus est. Gratius enim devotio suscipitur, quae inter vitae pericula custoditur.