monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.56 > sectio 161

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 161
Vers. 156. Miserationes tuae multae, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. Miserationes sunt Domini, per quas afflictis et sauciis diversis modis subvenire dignatur: sicut Ioseph qui carcereis nexibus tenebatur inclusus; sicut Ionam quem cetus absorbuit; sicut Susannam, quam falso crimine laborantem per sententiam Danielis absolvit; latronem quoque momentanea confessione salvavit; et caetera miserationum genera, quae nullius potest explicare notitia. Sequitur, secundum iudicium tuum vivifica me. Ubique quale iudicium petatur cautissime debemus advertere, quia non est humanae confidentiae illud poscere, de quo dictum est: Ne intres in iudicium cum servo tuo . Iudicium est utique quod petere debemus, quando nos humili satisfactione prosternimus, quando peccata nostra, remotis excusationibus, confitemur. Tunc enim iudicium est Domini talibus misereri, quod ille bene petit, qui se humiliatum atque supplicem vivificari secundum iudicium Domini postulavit. Ille enim quando iudicat miseretur, quando miseretur et Iudicat: quia neque sine iudicio miseretur, neque sine misericordia iudicat: cui Psalmigraphus dicit: iudicium et misericordiam cantabo tibi, Domine . Omnes enim virtutes illi inesse manifestum est, nec ei accedunt aut recedunt in quo substantialiter esse noscuntur.