monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 160

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 160
Longe est a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. In primo versu litterae huius dixerat eripiendum se a persecutoribus esse, quia legem Domini non fuisset oblitus; nunc aptissima contrarietate a superbis persecutoribus salutem esse longinquam, quoniam iustificationes Domini minime quaesierunt, ut et devotos spe bonae conversationis animaret, et perfidos proposita damnatione terreret. Quod specialiter intelligendum aestimo de Iudaeis, qui salutem, id est Dominum Salvatorem, non ei credendo, a se longius effecerunt. Nam ut credere potuissent, iustificationes Testamenti Veteris minime perquirere voluerunt, in quibus (ut saepe dictum est) praefiguratus est Domini Salvatoris adventus. Merito ergo a salute longe facti sunt, qui respuerunt salutis auctorem. Nam dum illis a Pilato Christus Dominus offerretur, illi latronem Barabbam, quales ipsi fuerunt, dimitti sibi obduratis mentibus elegerunt .