monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 159

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 159
Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. Hic versus sollicita pietate quaerendus est, ne (quod absit) cohors sanctorum per arrogantiam iudicari quaesiisse videatur: de quibus scriptum est: Iustus in principio sermonis accusator est sui . Sed iudicium suum illud dicit, quo verbo credidit, quo incarnationem Domini pura mente suscepit. Securum utique iudicium, de quo nullus possit Domini formidare iudicium. Nam in his quae per Dei gratiam bene credendo iudicant sancti, securi semper efficiuntur: et merito in eis examinationem divinam petunt, quia se in ipsis glorificandos esse cognoscunt. Et respice quam pulcherrime facta denominatio est. Quod argumentum dicitur a coniugatis, quando nomen de nomine concordi assonatione formatur. Sequitur, redime me. Quem redimere poterat, nisi credentem: aut pro quo maxime sanguinem redemptionis effunderet, si fidelis famulus non fuisset? Addidit, propter eloquium tuum vivifica me. Illo scilicet ubi promittit: Qui credit in me, non morietur, sed habebit vitam aeternam .