monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3 > bnfGrec107.85 > sectio 7 > sectio 158

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 158
---XX. RES. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. Ecce iam vicesimam litteram populus vitiorum victor ingreditur, in qua se petit vivificari; quoniam mandata Domini summo studio requisivit. Longe autem a peccatoribus salutem esse commemorat, quia similia non fecerunt. Principium quoque verborum Domini veritatem esse testatur. Sed ut ad litterae huius principia redeamus, dicit: Vide humilitatem meam. Quod hic videtur ad martyres pertinere, quorum corpus ita ingentibus tormentis affligitur, ut non in ipsis natura hominum, sed velut pecudum vilitas aestimetur. De hac humilitate sequens psalmus dicturus est; Quia multum repleti sumus contemptione ; et, multum repleta est anima nostra opprobrium abundantium, et despectio superbis. Audi et Apostolum humiliantem se: Ego autem sum minimus apostolorum . Sed ut hanc humilitatem purpureo quodam pallio vestiamus, Dominus quoque dicit: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis . De ista humilitate diaboli victa superbia est, ut ex contraria parte caderet, ne quid se proficuum praesumpsisse gauderet. Sequitur, et eripe me; unde scilicet, nisi de poenarum urgentium necessitate, de periculo mortis, et quidquid possunt in illa concertatione beati martyres sustinere? Non enim poterat sanctus populus petere liberari se ab otiosa humilitate, cuius erat inclinis ac devota professio. Legem vero hic illam sententiam dicit, quae ait: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur . Quapropter merito se hanc non dicebat oblitum, qui in ea usque ad vitae perseveravit extremum.