monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 124 > Ezechiel, 24 > sectio 157

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 157
Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Ab initio significat a rudimentis saeculi, quando a iusto Abel nomen coepit esse sanctorum, qui innocens a nefario fratre in exemplum Domini Salvatoris occisus est. Cognovit quoque ab initio, quando Melchisedech sacerdotis oblata munera in dominici corporis praefiguratione suscepta sunt. Cognovit etiam ab initio, quando Abraham filium suum in mysterium Domini Salvatoris obtulit immolandum, et his similia, quae sacrarum litterarum lectionibus continentur . Haec sine dubio in aeternum fundata sunt, quoniam veritatis ipsius testimonio comprobantur. Et bene dixit, fundata sunt, quippe quae ad fundamentum Christi Domini pertinebant. Ipse enim fundamentum singulare ac solidum est, sicut dicit Apostolus, Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus . Unde evidenter apparet, quod saepe dictum est, fideles mente conspexisse Dominum Christum, eiusque sanctum adventum in praefigurationibus Testamenti Veteris agnovisse.