monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 156

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 156
Prope es tu, Domine, et omnia mandata tua veritas. Contra illam proximitatem violentissimae persecutionis, vicinitatem Domini sibi dicit esse remedium, unde salutis auxilium noverat esse venturum. Dicit enim, prope es, Domine, quia ubique plenus, ubique totus es, non spatiis inclusus, sed ipse spatia cuncta replens atque complectens. Nam cum propheta vellet ostendere ubique eius esse praesentiam, alibi dicit: Si ascendero in coelum, ibi es : si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremo maris: etenim illuc manus tua deducet me . Sed cum dicit: Prope es, Domine, confitetur non eum ignorare si perverse gerimus, nec declinare cum fugimus. Una est ergo salus ad ipsum festinare, quem non possis effugere. Addidit quoque, et omnia mandata tua veritas. Hoc ille potest dicere qui veritati, id est Domino Christo credidit, et mandata eius salutari perfectione suscepit. Iudaeus autem talia non potest loqui, qui noluit credere veritati.