monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.98 v > sectio 155

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 155
Appropinquaverunt persequentes me iniuste; a lege autem tua longe facti sunt. Noverat propheticus spiritus beatorum quae pericula graviter imminerent; et misericordiam ante petiit, ut in eis nulla possint atrocitate superari. Appropinquant enim persequentes, quando post omnia usque ad carnis lacerationem videntur accedere; sicut in vicesimo primo psalmo de Passione Domini dictum est: Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est . Et in Evangelio: Surgite eamus, appropinquavit enim qui me tradet . Pulchre autem addidit propter discretionem, iniuste, quia possunt et persecutionem pati qui rei sunt, in quibus latrocinia commissa puniuntur, sicut et in Evangelio dicit, Beati qui persecutionem patiuntur , sed addidit, propter iustitiam. Bene autem hic dictum est, iniuste; quoniam patiebantur mala pro bonis; ut quibus salutem praedicabant, morti eos putarent esse subdendos. Sequitur, a lege autem tua longe facti sunt. Isti scilicet persecutores quanto ad sanctorum poenas appropinquabant, tanto a lege Domini recedebant. Necesse enim est ut deserant iustitiam, qui ad pravas semitas malitiamque festinant, quia Domino proximare non possunt, nisi qui eius regulis obsecundant. Quae figura dicitur syncrisis, quoties meliorem causam nostram, quam adversariorum esse monstramus. Dicit enim se persecutionem iniuste pertulisse, adversarios autem a lege Domini factos esse longinquos.