monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 154

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 154
Vocem meam exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam, et secundum iudicium tuum vivifica me. Respiciamus quam mirabili modestia veri famuli Domini Dominum deprecentur; et intelligamus nihil esse praesumendum si aliquid nobis per Dei gratiam prosperitatis arriserit. Ille enim qui vincens aetatem puerilibus annis clamavit ad Dominum, qui diluculo surrexit, semper ad laudes misericordiam petit, et ut vivificetur exorat, quia in nullis est operibus, nisi in sola Domini pietate praesumendum. Cum dicit enim: Vocem meam exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam, non habet quod contra peccata sua confidenter obiiciat; sed illam tantum petit misericordiam quae ex miseris beatos facit, ex captivis liberos, ex mortuis vivos, ex temporalibus sempiternos. Sequitur, secundum iudicium tuum vivifica me, scilicet illo quo supplicantibus parcis, quo se damnantes clementer absolvis. Et cum addidit, vivifica me, confitetur se mortuum esse lege peccati. Vivificari enim non potest, nisi qui in se propriam non habet vitam.