monumenta.ch > Hieronymus > Iob, 22 > sectio 9 > sectio 153

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 153
Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. In superiori versu praevenisse se dicit in maturitate, significans tempus iuvenilis aetatis; nunc autem de hora diei commemorat. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, significans utique oculos cordis sui ante credidisse venturo Domino Salvatori, quam eius irradiaret adventus. Diluculo enim significat initium lucis, id est diei monstratus adventus, quando post tenebras peccatorum quibus hic mundus tenebatur obnoxius, Domini vitalis praesentia emicuit; sive resurrectionem Domini quae diluculo facta est; ait enim Evangelium: Et cum esset valde diluculo, venit Maria ad monumentum , etc. Sequitur, ut meditarer eloquia tua. Causa redditur cur ante diluculum mens devota surrexerit, non ut agrum coleret, non ut salutationes potentium praeveniret, sed ut Domini meditaretur eloquia, quae nunquam possunt pia vota refugere, dum suavitas eorum semper videtur accrescere, sicut in decima tertia littera dictum est: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!