monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 152

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 152
Praeveni in maturitate, et clamavi: et in verbo tuo speravi. Praevenit in maturitate quisquis in annis puerilibus modestiam senectutis anticipat, et ante facit gravissimam mentem, quam possit annorum numerositate canescere. Qualis enim senibus laus est, si deficientes in longo luxu, lassati potius conquiescant? Contra, quae gloria est iuvenibus, si in ipso aetatis fervore morum regimine temperentur? sicut Ieremias ait: Bonum est viro, qui grave portavit iugum a iuventute sua. Sedebit singulariter et silebit, quia sustinuit iugum grave . Sequitur, et in verbo tuo speravi. Hoc est utique quod in maturitate praevenerat, et clamavit ad Dominum, quia in verbo ipsius, id est in adventu Domini Salvatoris fixa mente sperare non destitit. Sancti enim viri, quamvis desiderio magno flammentur, exspectationi suae ardorem semper adiiciunt, dum tanto plus ventura felicitas expetitur, quanto amplius eorum exspectatio protelatur.