monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 42 > sectio 126 > sectio 54 > sectio 150

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 150
---XIX. COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine: iustificationes tuas requiram. Nonam decimam litteram ingreditur reverentissimus chorus, in qua iustificationes Domini se pollicetur exquirere, et in verbo eius anticipata confessione gaudere: adiiciens se cognovisse testimonia Domini in aeternum esse fundata. Nunc redeamus ad versum. Fidelium itaque clamor devotae mentis affectus est, qui non tantum sermone promitur, sed magna cordis intentione profertur. Clamabat enim populus murmurans Iudaeorum, et non exaudiebatur a Domino. Tacebat Moyses, et Dominus ei dicebat: Quid clamas ad me ? scilicet, quoniam illas cogitationes exaudit Altissimus, quae pia intentione volvuntur. Additum est, in toto corde meo: ne reputares aliud cogitandum, quando clamatur ad Dominum. In sola enim religiosa cogitatione totus debet spiritus occupari, ne mens divisa effectum nequeat impetrare quem postulat. Et intende quid toto corde, quid totis viribus expetebat, non divitias saeculi, non coniugia nobilium feminarum, non transitorias dignitates, sed iustificationes Domini, quas mens sancta super aurum et topazion semper desiderat, semper exquirit. Nam quod dixit, requiram, utique quas facere debuisset, non quas tantum lectione cognosceret. Iustificationes enim veraciter non requirit, nisi ille qui eas devota mente compleverit.