monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 38 > sectio 91 > sectio 149

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 149
Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam. Iterum per definitionis modum virtutem testimoniorum designat. Nam si interroges, quid sint testimonia Domini? respondetur, aequitas in aeternum. Pulchre autem contra tribulationem et angustias, quae temporalia esse noscuntur, posita est aequitas in aeternum, ut tali spe unusquisque contemneret, quae temporalia esse sentiret. Sic enim et in superiori littera definivit: Mirabilia testimonia tua, Domine. Addidit, intellectum da mihi, et vivifica me. Qui se superius adolescentem dixerat esse contemptum, nunc maturior senioribus inter adversa petit intellectum, ut agnoscat mundi istius pericula pro ventis transitoriis aestimanda. Sic enim vivificari poterat, si iudicaret talia non curanda; ut martyrii morte viveret, et perpetua exsultatione gauderet. O mors illa vitalis, o sanguis purpuris omnibus pretiosior, qui tribulationes et angustias mereris finire, et insuper exspectas coelorum regna suscipere!