monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 64 > sectio 148

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 148
Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Tribulatio et angustia sanctis viris magna sunt munera, quia norunt se pondere talium compressi exsudare peccata, et ad illa gaudia tendere, quae non habent finem; sicut Apostolus ait: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames ? etc. Haec enim beatis viris velut quoddam antidotum est, quod dum aspere bibitur, fomenta salutis operatur. Sequitur, invenerunt me, quasi exspectantem , quasi fixum, quasi ad earum certamina praeparatum. Subiungit quoque illud adiutorium, unde se sine dubio in diversis passionibus suis noverat esse curatum: Mandata autem tua meditatio mea est. Quibus enim tribulationibus, quibus angustiis opprimi poterat, qui tali meditatione gaudebat? Nam licet affligeretur corpus invalidum, cruciaretur caro passibilis, in requiem noscebatur esse transpositus, cuius in Scripturis divinis erat animus occupatus.