monumenta.ch > Hieronymus > csg48.201 > sectio 147

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 147
Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas. Hic versus et iustitiam Domini et legem adhibita proprietate discernit. Hominum quippe iustitia quantacunque sit, est sine dubio temporalis, ut est iustitia philosophorum, qui se videntur morum probitate tractare, quae sine Dei cultura veraciter vana gloria nuncupatur. Nam iustitia Domini in aeternum manet, quia quisquis eam custodiverit, aeterna felicitate gaudebit. Videbatur etiam et iustitia Iudaeorum, qui litteram potius contuentes, futura in ea putaverunt non esse mysteria. Iustitia vero Domini quam intellexit populus Christianus, in aeternum servat; quoniam ipsa semper aeterna est. Ita et de lege arbitror sentiendum, quoniam quicunque eam intelligere meruerunt, coelesti veritate completi sunt. Veritas enim legis est Dominus Christus, qui de se ait: Ego sum via, veritas et vita . Quapropter merito definitive dictum est: Lex tua veritas, quod est Dominus Christus.