monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.32 > bnf17226.205 > ad Romanos, 1 > sectio 146

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 146
Adolescentior sum ego et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus. Multis sanctis hic versus videtur posse congruere. Nam hunc bene accipimus ex persona Ioseph, qui a maioribus fratribus contemptus, tanquam vile mancipium mangonibus venundatus esse dignoscitur: qui tamen iustificationes Domini in se factas non est oblitus, quando se pia in omnibus voluntate tractavit. Ille enim cognoscitur liberatoris sui meminisse, qui eius praeceptis probatur obedientiam commodare. Hoc etiam David ex persona sua potest dicere, qui ad regni culmina inter fratres suos pro imbecilla aetate non sperabatur posse sufficere; sed tamen iste iustificationes Domini tanta devotione in memoria tenuit, ut ipse Dominus diceret: Inveni David filium Iesse, qui facit omnes voluntates meas secundum cor meum . Ad postremum quod firmamentum esse totius constat Ecclesiae, potest hoc dicere populus adoptivus, populus gratiae, populus novus, qui aetate sequitur, sed fidei dignitate praecedit. Unde bene suscipitur loquens per totum psalmum cohors beata sanctorum, quae cunctos fideles, cunctos beatissimos probatur amplecti.