monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17 > sectio 145

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 145
Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Ignitum est eloquium Domini, quia purgat corda mortalium mundana faece sordentia; et ut fornacis ardor exaestuans metalla decoquit, eorumque vitia necessaria purificatione consumit, ita eloquium Domini, peccatorum maculis detersis, humilium sensus emundat. Isto quippe igne cor Cleophe ardebat, quando dicebat: Nonne cor nostrum ardens in nobis erat, cum aperiret nobis Scripturas ? Hoc etiam igne succensus Ieremias enuntiat: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis . Isto etiam igne et reliqui succensi sunt, qui triumphali charitate floruerunt. Quapropter ignis iste sermo Christi est, sicut ipse in Evangelio dicit: Ignem veni mittere in terram, et quem volo ut ardeat . Addidit, vehementer, ut hoc non ad mortem exaggeratum crederes, sed ad salutem. Sequitur quoque, et servus tuus dilexit illud: utique diligebat quod vitam conferre noverat, et honorem dabat, quod sciebat ad remedium humani generis attributum