monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 144

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 144
Vers. 139. Tabescere me fecit zelus domus tuae, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Tabes est morbi alicuius contracta necessitas, quae nos facit paulatim defluere, dum corporis soliditatem poenali afflictione consumit; quod sibi accidisse testatur zelo domus Domini, quam non patiebatur perfidorum laceratione violari. Zelus enim et in malo et in bono ponitur. In malo, ut est illud: Zelus et invidia comedit domum Iacob. Et in Actibus apostolorum legitur: Videntes autem Iudaei impteti sunt zelo, et iniecerunt manus suas in apostolos . Iste enim ducit semper ad culpas, laqueos nectit, viam salutis intercipit. In bono vero positum est: Zelus domus tuae comedit me . Et Elias dicit: Zelans zelavi pro Domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel . Phinees quoque sacerdos cum videret Hebraeum cum Moabitide muliere misceri, zelatus praeceptum Domini, utrosque gladio perforavit . Cuius zelus tantum praestitit, ut iram Domini solus averteret. Iste siquidem zelus tribuit salutem, fidem retinet, pudicitiam servat, et Ecclesiam Dei gloriosa vivacitate custodit.