monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 143

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 143
Mandasti iustitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. Mandasti, significat praecepisti. Testimonia vero sunt (sicut iam dictum est) quae sub testificatione prolata sunt. Haec continent iustitiam et veritatem: iustitiam, quoniam aequabiliter omnia discernunt; veritatem, quia promissa retribuunt. Merito ergo tantum amabat, tantum repetebat ista testimonia, quando incomprehensibilis atque reverenda virtus Domini per talia concedebatur agnosci. Nimis, ad utrumque potest laudabiliter pertinere, sive ad iustitiam; sive ad veritatem: quia iustitiam Dominum nimis mandare, profutura districtio est; veritatem vero nimis animis inculcare, cautela est.