monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 1 > sectio 142

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 142
---XVIII, SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Triumphatrix carnis suae cohors sanctorum ad octavam decimam litteram venit, in qua iustitiam Domini confitetur, et eloquia eius ignita continua se dicit dilectione venerari: ad postremum petens intellectum testimoniorum, unde vivificari debeat in aeternum. Sed postquam peccata sua superius irriguis dixit lacrymis expiata, nunc iudicia Domini fideli mente collaudat, dicens: Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum, qui peccatores se semper iubes affligere, ut eos tua debeat medicina salvare; quia nec illi aliquando probarentur sub laetitia corrigi, nec beneficia possent aliter divina cognosci. Suis quippe meritis putaret datum, si peccator iugiter floreret illaesus. Sed utrumque iustum, utrumque dignissimum; quoniam et delinquens per satisfactionem corrigitur, et iudicia Domini humili confessione declarantur. Hoc enim dicto Daniel inter ferocissima leonum ora salvatus est, his verbis trium puerorum flamma superata est, hanc sententiam Ieremias in Lamentationibus suis frequenter iteravit. Dicamus igitur et nos hunc versum in quibuslibet periculis, dicamus in gaudiis; quia talis confessio et ab aerumnis eripit, et in prosperitate custodit.