monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 59 > sectio 141

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 141
Exitus aquarum transierunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Exitus aquarum significat lacrymas copiosas, quas tantas dicit fuisse, ut ipsa quoque fontium fluenta transcenderent. Transeunt plane quando illa sine sensu currunt, ista cordis afflictione funduntur. Nam quod vincere quantitate non poterant, felicissimae compunctionis qualitate superabant. Has tunc profundimus, quando peccatorum nostrorum recordatione mordemur. Nam si mandata Domini custodiremus, laetitiam utique haberemus, non plorationis ardorem. Sed quoniam talia carnis necessitate vitare non possumus, donet Dominus lacrymas quibus peccatorum sordibus abluamur. Et illud quoque aestimo considerandum, quoniam dicit per oculos satisfactionem venisse, per quos nos plerumque illecebras huius saeculi constat attrahere; ut merito per illos culpa mundetur, per quos et excessus admittitur. Qui modus in Scripturis divinis frequentissime reperitur, sicut sextus psalmus ait: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo . Et alibi: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte . Quae figura dicitur hyperbole, quoties relationis qualitas maiore pondere exaggerata profertur. Sancto enim choro sic erat deflendum, ut omnia peccata dilueret copioso imbre lacrymarum.