monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 61 > sectio 140

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 140
Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas. Legimus sancti Moysi vultum ita a Domino fuisse clarificatum, ut eum Israeliticus populus respicere non valeret; unde velamine superducto loquebatur ad eos: quia non poterant in ipso coelestem conspicere claritatem. Vultus enim Moysi fulgor erat legis, quem illi sustinere non poterant, quia velatis eam cordibus audiebant. Hoc ergo sanctus populus petit, ut illuminatam Domini faciem possit conspicere, non velatam; quatenus puri gratia luminis mereatur afflari, nec iam aliquod patiatur obstaculum, qui veritatis ipsius desiderabat aspectum. Potest magis cohors sancta desiderare Domini Salvatoris adventum, cuius facie illuminata sunt tenebrosa peccati: vitam conferens mortuis, et certissima remedia desperatis.