monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 139

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 139
Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua. Calumnia per antiphrasim, id est per contrariam locutionem dicitur capitis alumna, dum magis petat caput alienum, eique contraria sit; sicut bellum quod non est bonum, et lucus qui non habet lucem. Calumnia est enim commentum aliquod periculosae falsitatis obiectum, quod bonis semper hominibus studio perversitatis obiicitur, decolorare contendens quod recta conscientia fuerit actitatum. Hanc patiebantur videlicet iusti, ut eos ab aequitatis tramite studio infestationis averterent. Quanta enim, ut antiquiores taceam, pertulit David, cum Sauli parceret, et apud iniustum regem eo ipso fieret reus, quoniam illi probabatur esse propitius? Qualis illi, rogo, calumnia est excitata, quando iuvenculae dixerunt: Saul occidit mille, et David decem millia ? Quapropter calumniae sunt hominum contra veritatis honorem controversiae requisitae; quas merito a se sancta cohors deprecabatur auferri, ut mandata Domini amotis adversitatibus indagaret.