monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.122 > bnf11947.38 > sectio 137 > sectio 138

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 138
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia. Gressus meos significat motus animae; nam sicut per istos de loco ad locum transferimur, ita et in illis quibusdam passibus, sive ad meliora, sive ad deteriora progredimur. Hos sancta cohors secundum eloquium Domini dirigi postulabat, ne vitiorum pravitatibus seducta, in mortiferos laberetur errores. Secundum eloquium tuum dicit, id est secundum iussa quae praecipis ad vitam humani generis corrigendam. Sequitur, et non dominetur mei omnis iniustitia. Necesse enim erat ut, si gressus eius secundum eloquium suum Dominus dirigere dignaretur, nulla illi iniustitia praevalere potuisset. Et vide quam caute petit ne dominetur eius quae non poterat sic excludi, ut ulterius pulsare non posset; sed cum non dominatur evadimus, quia servitus illa nos praecipitat ad ruinam. Nec illud vacat quod ait, omnis iniustitia; scit enim quia si qua horum dominetur intercipit; nec prodest aliquid in multis servare legem, si eam in aliqua parte videamur offendere; scriptum est enim: Si quis totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus .