monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.122 > bnf11947.38 > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 137
Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum. Frequenter Dominus aspicit iratus, saepius intuetur ut perdat, sicut Sodomam et Gomorrham respexit, sicut castra Aegyptiorum. Aspicit etiam propitius, sicut in muneribus fecit Abel. Respexit quoque super filios pauperum, et non sprevit preces eorum . Et ideo ne in partem susciperetur adversam, statim subiunxit, et miserere mei; quae merito (sicut saepe memoratum est) misericordia dicitur; quia miseris larga pietate praestatur. Nec solum hic haesit fusa precatio, sed addidit, secundum iudicium diligentium nomen tuum. Iudicium quippe est Domini, ut nomen suum diligentibus misericordiae largiatur auxilium, ne exspectatio fidelium decipiatur, quae ipsius semper consideratione suscipitur.