monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 136

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 136
Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam. si hoc ad litteram velis advertere, consuetudo loquentis expressa est. Prius enim os aperitur, spiritus contrahitur, ac deinde in sonum vocis linguae mobilitas adhibetur. Si vero spiritualiter, ut oportet, intelligas, os dicit mentis introitum, qui tunc aperitur, quando aliquid discere festinamus. Attrahit autem spiritum, cum iam munere divino salutaris desiderii completur affectu, et incipit firma mente velle, quod ante per gratiam tamen Domini visus est appetiisse. Aperuit ergo os cordis sui infirmus et parvulus, et attraxit spiritum, id est virtutem faciendi, quam per se non poterat adipisci. Sed ut hoc magis ad intelligentiae bonum, non ad loquendi officium cognoscas esse praemissum, sequitur, quia mandata tua desiderabam. Ardorem siquidem voluntatis praemisit, ut postea consequenter exponeret desideria mandatorum. Consequi quippe non poterat, ut prius se diceret locuturum, et postea desiderare quae prosunt.