monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 135
Declaratio sermonum tuorum illuminat me: et intellectum dat parvulis. Sermones sunt Domini, quos iustorum prophetavit auctoritas; sic enim scriptum est: Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel . Et alibi: Videbit omnis caro salutare Dei (Idem LII, 10). Sed istos sermones qui fuerant longi temporis obscuritate reconditi, adventus Domini illuminatio declaravit, quia per ipsum manifesta sunt facta, quae sacris litteris tenebantur abscondita. Tunc enim Verbum caro factum est, Virgo peperit: tunc muti locuti sunt, surdi audierunt, claudi recto incessere vestigio, et caetera miracula quae Domino serviere virtutum. Haec declaratio obscuritatem naturae nostrae quae iacebat in tenebris, vi suae potestatis illuminare dignata est; et intellectum dedit parvulis, id est qui se humiles atque egentes suis viribus agnoverunt. Sed isti parvuli non de aetate metiendi sunt, sed de simplicitate conscientiae, de quibus dictum est: Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum coelorum . Ipsis enim hic praestat purum atque innocentissimum intellectum, quibus ibi aeternum donaturus est praemium.