monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 134
---XVII. PHE. Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo scrutata est ea anima mea. Septimam decimam litteram sancti populi intrat oratio, asserens aperuisse os suum et attraxisse spiritum, ut eius audiatur oratio, exitusque aquarum transiisse lacrymas pias, quia non sit a Iudaeis custodita lex Domini. Et intuere quemadmodum definitionem rei uno verbo complexus est dicendo: Mirabilia testimonia tua, Domine. Mirabilia plane, quoniam per ea coelestis virtus hominibus terrenis innotuit, et nosse dederunt parvulis unde et angelorum sublimis natura beata delectatione completur. Haec semper scrutari licet, et assidua meditatione perquiri. Hic autem illud timere non convenit: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris . Ideo enim nobis praedicata sunt, ut ea pie atque diligenter noster semper animus indagaret. Altiora enim et fortiora talia dici non possunt, quae ut perquirerentur edicta sunt. Haec autem quinta est species definitionis, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur. Declarata sunt enim quae sunt testimonia Domini, id est mirabilia.