monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 133

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 133
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui. Qui super aurum et gemmas legem Domini diligebat, necesse fuit ut ad omnia mandata eius rectissimus appareret. Talia enim negligere non potes, nisi qui divina fuerit inspiratione correctus; ut aurum habeat velut terrenas sordes, gemmas ut calculos viles. Amare siquidem non profutura dementis est; sed illud decet viros sanctissimos concupiscere, quae possint praemia nunquam peritura conferre. Congruum ergo fuit ut odisset perversam viam, qui meruit amare rectissimam. Iniqua siquidem via est, quae nos perducit ad vitia; recta vero virtutum, quae nobis indulgentiam tribuit et salutem. Sed hoc quam studiose, quam frequenter infunditur! ut intelligamus beatos viros qualium rerum delectatione pascantur, qui hoc habent supra cuncta dulcissimum, quod saepius credunt esse repetendum.