monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 132

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 132
Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion. Quantum legem Domini dissipaverat nefanda praesumptio, tantum devotus animus ad mandata eius festinabat implenda. Grandis enim religionis crescit affectus, quoties eam improborum impugnare tentat audacia. Pro hoc enim additum est, ideo. Erat itaque sanctissimo choro super aurum et gemmas, quas pretiosissimas habet humanitas, mandatorum Domini reverentiam custodire. Istud enim temporaliter humanis blanditur aspectibus: inde autem in aeternam requiem mens beata perducitur. Topazion vero, sicut quidam scribere voluerunt, genus est lapidis, quantum inventione rarum, tantum mercium quantitate pretiosum; qui duos fertur habere colores, unum auri purissimi, et alterum aetherea claritate relucentem: pinguedo rosea, verecundaque puritas, vicinus lapidi chrysophrasso magnitudine vel colore; quia maxime lampat cum solis splendore percutitur; omnium gemmarum superans pretiosissimas claritates; in aspectum suum singulariter provocans oculorum cupidissimam voluptatem. Quam si polire velis, obscuras; si naturae propriae relinquas, irradiat. Haec regibus ipsis fertur esse mirabilis, ut inter divitias suas nihil se simile possidere cognoscant. Nasci dicitur in insula Topazion quae est provinciae Thebaidae, unde et nomen accepit; de quo non sunt multa dicenda: ne quod Scriptura dicit esse contemptibile; nos desiderabile affectata laude faciamus.