monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 131

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 131
Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt iniqui legem tuam. Praevidens populus devotus temporibus Antiochi a plebe Iudaica legem Domini cultura daemonum polluendam, velut ad medicum clamat aegrotus tempus esse subveniendi; ne morbis ingravantibus salus populi potuisset absumi. Dicit enim: Tempus est faciendi, non differendi quod expedit. Iusserat enim per legem et prophetas, ut verus Dominus reverentissima devotione coleretur; sed quoniam hoc in suam perniciem contempsit obstinatio Iudaeorum, clamat populus fidelis, Tempus faciendi, id est ut mundo salutaris appareas, peccata dissolvas, mortem vincas, ipsumque diabolum cum sua cohorte prosternas. Hoc est enim Domini facere, praedictis temporibus advenire. Unde et per prophetam dictum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te . Et Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . Omnia enim quae Dominus facit, aptissima dispositione complentur; ut ante fieri non debeant, nisi quando ille miseratus indulserit. Hinc est quod nobis semper expedit habere patientiam, exspectare quae iussa sunt, rogare quae prosunt . Tempus autem faciendi novit ille, qui rector est. Addidit causam cur debeat facere quae rogatur, quia Iudaei legem dissipaverunt, quam ille eos inviolabiliter custodire praeceperat. Dissipare enim est legem, aliter vivere quam ipsius praecepta monuerunt; et hoc magis facere, quod illa cognoscitur sub omni exsecratione damnasse. Hoc argumentum rhetores inter violentissima praecepta posuerunt, quando ut preces audiantur, adiuvat tempus aptissimum.