monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 130

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 130
Servus tuus sum ego, da mihi intellectum ut sciam testimonia tua. Quamvis universa quae expediunt continuis precibus sint a Domino postulanda, maxime tamen divinarum Scripturarum intellectus iugiter expetendus est; qui quanto plus percipitur, tanto suavior sanctis mentibus invenitur. Sed quia novit omnipotentem Dominum subiectis suis esse largissimum, dicit: Servus tuus sum, da mihi intellectum, qui solitus es donare quae iuste ac fiducialiter peteris. Nam cum obnoxia se cuncta cognoscant, magni tamen meriti est ipsius famulum nuncupari. Servus quippe ipsius veraciter nequaquam dici potest, nisi qui eius famulatur arbitrio. Et vide quid dicat, ut sciam, id est ut accepta retineam. Scire enim illud est, quod in notitiam nostram manifeste veniens, nulla oblivione deletur.