monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 127 > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 129
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et iustificationes tuas doce me. In assiduis precibus perseverat, quia petendi nunquam debet esse fastidium, ubi largitas donatoris non potest habere defectum. Infinita petiit, qui sibi bona fieri secundum misericordiam Domini postulavit. Nam sicut illa aeterna est, sic eius munera probantur esse perpetua. Bene addidit, servo tuo, quia statim corruet, qui alterius esse voluerit. Iustificationes vero more suo ipsas semper petit, quas iam devotus accepit. Hanc enim assiduitatem et oratio dominica designat quae dicit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie . Iustum est enim, ut iugiter rogetur, qui si non petatur offenditur. Et respice, res istae quali verborum proprietate distinctae sunt. Misericordiam supra se fieri petiit: iustificationes autem doceri se suppliciter postulavit.