monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 128
Oculi mei defecerunt in salutare, tuum et in eloquium iustitiae tuae. Movere aliquos solet, cur plurali numero posuerit oculos, cum sit unus cordis aspectus; nec potest hoc ad istos oculos carnales referri, qui in illa longinquitate temporis nihil tale potuerunt intueri. Sed quoniam cohors sancta loquitur, quam esse constat Ecclesiam, merito pluraliter dicit: Oculi mei, sicut et alibi de ipsa legitur: Oculi tui sicut columbae super abundantiam aquarum ; et alibi: Oculi tui sicut columbae extra taciturnitatem tuam . Istos ergo dicit oculos in salutare Domini defecisse, propter sanctum incarnationis adventum, quem tanto desiderio sustinebat, ut nullam requiem potuisset admittere. Unde merito defecit, quia nullum tempus vacationis accepit. Salutare enim significat Dominum Salvatorem, de quo scriptum est: Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditatem tuam . Sequitur, et in eloquium iustitiae tuae, id est evangelica verba, quae dicturus erat populo credituro.