monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 127

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 127
Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. Suscipe, diabolico brachio impulsus videtur dixisse, ne corruat. Domini enim misericordia suscipimur, quando peccatorum nostrorum compulsione percutimur. Apte enim dictum est: Domine, in bonum suscipe, quia in malum se adversam partem noverat impulisse. Servus autem liberationis indicium est. Servus enim a servando dicitur, quod eum captum ab imminenti interitu domini sui manus miserata servaverit. Sic et iste merito se servum dicit, qui fuerat ab animae deceptione liberatus. Quapropter hic servus et liberationis professio cognoscitur et honoris. Illius enim non est servus, nisi qui sanctorum fuerit coetibus aggregatus. Calumniantur autem superbi, quando haereticas contentiones violento pondere falsitatis obiiciunt, ut merito se a Domino deprecatus fuerit suscipi, ne eorum potuisset altercatione prosterni. Sive hoc magis de spiritibus immundis melius dicitur, qui nobis improbe calumniantur; et cum ipsi sint maxime nostrorum criminum rei, nolunt nos concessa venia liberari; nam cum ipsi decipiant, ipsi nos semper accusant. Sed quid mirum si peccatoribus calumnietur, qui Christo Domino dicere tentavit: Omnia haec tibi dabo, si procidens adoraveris me ? Et illud: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo . Merito ergo dicitur calumniator, qui dum facit crudelia, pios semper accusat. De ipso enim et alio loco Scriptura dicit: Et humiliabit calumniatorem, et permanebit cum sole . Iustissime itaque petit, ne humilis tradatur superbo, ne simplex calumnioso, ne devotus ingrato: quoniam supra ipsos magis atrociter saeviunt, quos minime seducere valuerunt.