monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 42 > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 126
---XVI. AIN. Feci iudicium et iustitiam: ne tradas me persequentibus me. Ad sextam decimam litteram in aeternum membra Domini viventia pervenerunt, in qua una voce petunt sacrae incarnationis adventum, tempus esse dicentia, ut ad destruendos superbos divina potentia debuisset ostendi. Intendamus itaque verba quae dicta sunt, ut arrogantiam sanctis odiosam nulla possit cogitare perversitas. Facit iudicium quisquis iudicat contra se, et pravitates suas ante examen Domini iusta exsecratione condemnat. Sed ne hoc iudicium adulatorium magis putares esse quam verum, addidit, et iustitiam, quoniam per iustitiam nos iudicamus, quando delictorum nostrorum vindices sumus. Ipsa est ergo aequitas quae nos absolvit a poena: ipsa quae liberat a reatu, si nosmetipsos cognoscimus sceleribus involutos. Et quoniam peracta fuerat devotae satisfactionis integritas, petit modo ne tradatur peccatoribus, qui peccata damnavit. Hoc est enim quod superius postulavit: Infige timore tuo carnes meas, ut res noxia animae iudicio subderetur, et serviret potius affixa quae lascivire poterat effrenata. Persequentes vero sunt diabolus cum ministris, qui nos indefecta malitia persequuntur, et traditos sibi crudeli laceratione discerpunt. Meminimus enim quae pertulerit Iob ille sanctissimus, quantis cladibus patienter subiacuit, quia illis se traditum esse cognovit. Scimus etiam quanta Ioseph passus fuerit, vel Susanna, dum traditi fuerint manibus impiorum. Hinc etiam quotidie rogamus admoniti: Ne inducas nos in tentationem . Traduntur quoque peccatores, ut digna commissis flagella patiantur, sicut Apostolus de impiis dicit: Tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt . Et alibi de peccatoribus ait: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare . Petit ergo populus sanctus, ne tradatur persequentibus se, quibus ideo spiritus irascebantur immundi, quia videbant ab eis suas immissiones instigationesque damnari. Hoc est odium quod Christi meretur affectum; ab illo enim amari non potest quis, nisi ab eius inimicissimis horreatur.