monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 125

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 125
Confige timore tuo carnes meas, a iudiciis enim tuis timui. Sciens congregatio spiritualium virorum, unde humano generi praevaricatio legis supradicta provenerat, tanquam saevissimum latronem et indomabilem feram, carnem suam non solum religandam, sed etiam configendam, nova atque inusitata supplicatione deprecatur. Carnis enim vitia sunt terrena delicta, quae nos legem transgredi faciunt mandatorum, dum a proposito veritatis abducunt. Quam merito deprecatur timore Domini debere configi, ne ab eo possit noxia libertate dissolvi! Sic uno verbo significatum est, quemadmodum caro tractari debeat Christiani, et qua pietate contra corpus suum nimie ac violenter oraret, exposuit; timore scilicet futuri iudicii, ut hic mortificatum, ibi reddatur aeternum: hic temporaliter moestum, illic esset sub perpetuitate laetissimum. Et illud inspice quod dicit: timore tuo; casto scilicet atque perfecto, qui non tantum habet ante oculos formidinem vindictae, sed vehementer metuit amissionem gratiae, in qua fidelis vivit, per quam omnis reficitur Christianus. Sed videamus qui clavi sunt, qui nos in illa Domini crucifixione configunt; charitas utique, quae nos facit et tormenta nostra negligere, et mortis ipsius pericula plus amare. Felix qui clavo isto configitur, qui tali vulnere sauciatur. Ipso clavo transfixus est qui dicebat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum . Ipsa compunctione foratus est qui orabat: Nunc dimitte servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum . Ad postremum in Canticis canticorum Ecclesia profitetur: Vulnerata charitate ego sum . Configi ergo se timore Domini sanctus populus deprecatur, ut moriendo vivat, qui prius vivendo moriebatur.