monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 118, 124
Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua. Haec sententia nisi diligentius perquiratur, Apostolo videtur esse contraria. Ille enim dicit: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt ; hic autem omnes peccatores terrae praevaricatores esse testatur. Nam quomodo potest aliquis esse sine lege, si omnes praevaricatores esse credendi sunt? Praevaricari enim non est, nisi legem transgredi constitutam. Sed utrumque verum est, quoniam ab uno veritatis fonte descendit. Sine lege peribunt, de illa tantum constitutione dicit Apostolus, quae tabulis lapideis in monte Sina digito Domini probatur ascripta. Nam et aliae leges sunt, per quas populi divinae sententiae subiacebunt; ut est illa praevaricatio Adae, de qua nisi Christi beneficio liberetur, humanum genus constat esse iudicandum. Constringuntur etiam gentes per naturalem legem, ne faciant alteri quod nolunt fieri sibi; unde idem dicit Apostolus: Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt . Vides ergo merito hic dictum praevaricatores omnes esse, qui potuerunt aliquo errore delinquere. Nam sive transgressae primum legis, sive quae per Moysen data est, omnis praevaricator redditur; quoniam ab his nullus terrigena probatur exceptus. Consequens autem erat ut enixius diligeret testimonia Domini, qui praevaricatorum nomine visus est omnes addicere peccatores. Per ipsa enim testimonia credebat sibi venire posse remedium, per quae ad Christi gratiam desiderio festinante tendebat. Nam cum lex nos addicat, sola gratia est absolute quae liberat, ipsa quae compeditos solvit, ipsa quae de servis filios facit.